- CINNUS
- CINNUSGraece ςθυγκυκέωσις, Latinis aliter Commistio et Confusio, diversarum rerum coniunctio est: aliquando cum distributione et oppositione contrariorum. Veluti si dicas, Deprecatur timidus ut laedat: precatur fortis, ut iuvet. Poeta pictius loquutus est, in undecimo Aen. v. 442.--- solum Aeneas vocat et vocet oro.Nec Drances potius, sive haec est ira Deorum,Morte luat: sive est virtus vel gloria, tollat.Quibus carminibus nihil simplicius simul atque elaboratius. Nata quidem talla videntur, sed non sine fabrica naturae. Attribuit Dranci imbelli et sibi forti, vel fortunam ad moriendum, quam ille explere nequeat; vel virtutem ad superandum, quae cum illo nihil habeat necessitudinis, atque ita duabus personis simul iunctis, atque confusis, adhibet diversos eventus ex distributione. Ibi autem simplicior et manifestior, l. 6. Aen. v. 660.Hîc manus ob patriam pugnando vulnera passi,Quique Sacerdotes casti, dum vita manebant,Quique pii Vates, et Phoebô digna loquuti.Inventus aut qui vitam excoluêre per artesQuique sui memores alios fecêre merendo.Et in contrariam sententiam, quae ibidem dicuntur de sceleratis: Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 3. c. 47. Proprie vero Cinnus, idem quod κυκεὼν, potionis genus, de quo vide supra in voce Adoris potio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.